라틴어 문장 검색

in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse, - rem incredibilem, interventu Fidenatium, novorum sociorum, de caede ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 183:2)
ex his Cossus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere quam plurium imperium bello inutile esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 336:1)
quod tam atrox facinus postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones decernentibus tribuni plebis intercedebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 555:1)
ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 308:1)
igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 543:1)
quae ubi obiecta spes est, enimvero indignum facinus videri:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 152:1)
cum mittere ambages dictator iuberet et aut peragere verum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus oblataeque vani furti invidiae, negantem arbitrio inimicorum se locuturum in vincla duci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 167:1)
documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 265:1)
vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 59:3)
ceterum cum delectis ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes, et ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 346:1)
vive, id facinus ausus cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset quo fuit L. Papirius, veniam dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 500:2)
populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti dederit ut bello ac pace pati legitima possis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 501:2)
eum laudibus ad caelum ferebant, devotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 143:2)
haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 683:1)
memorandum deinde edidere facinus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 275:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION