라틴어 문장 검색

Nos autem quibus optimum quod est in nobis noscere datum est, gregum vestigia sectari non decet, quin ymo suis erroribus obviare tenemur.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:10)
12. Illud quoque preterire silentio simpliciter inardescens non sinit affectus, quod in hac donatione plus dono quam domino honoris et fame conferri videri potest;
(단테 알리기에리, Epistolae 94:1)
Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba, licet ille falsum, illa verum persuaderent.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:10)
rationibus irrefragabilibus intellectum superiorem non curas, nec experientie vultu inferiorem, sed nec affectum dulcedine divine suasionis, cum per tubam Sancti Spiritus tibi effletur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:11)
ut, male affecti, lumine rationis postposito, affectu quasi ceci trahantur et pertinaciter suam denegent cecitatem. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:11)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Et quia error potest esse in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:9)
Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:2)
et si quis eorum, errore confossus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 131:2)
Apud quoscunque autem labores nostri benevolentiam atque favorem sibimetipsis concilient, meminerint illi quam sit inter difficillima res novas ornatu antiquo vestire, et, si in aliqua parte titubantes inveniamur, aequo illi acceperint animo atque errori veniam concesserint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.4)
Quidam, errore caeci, et Europae gloria stultissime capti, Washingtonium Americanum exstitisse omnino negaverunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.9)
Bellum Americanum ab erroribus paucorum politiam Angliae exercentium, renixuque colonorum nonnullorum in taxationem Senatus Britannici iniquam, originem duxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.7)
At eos sero delicti errorisque poenituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.19)
Error iste, a Washingtonio, quippe qui multitudinis magnae speciem praebere avebat, consulto fovebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.27)
Error, quoque, quo laborabant hostes, de vero militum Americanorum numero, Washingtonium ejusque exercitum ab omni impetu hostili tutum securumque reddidit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION