라틴어 문장 검색

inponendae uero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 35:2)
Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus uolnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 35:4)
Deinde omni uulneri primo inponenda est spongia ex aceto expressa:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:2)
Leuis plaga iuuatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:4)
Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:5)
Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo compositum sit ex is, quae cruentis uulneribus apta esse proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 39:2)
Vbi satis diductum est, medicamentum imponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 40:4)
Non alienum est etiam, ubicumque uulnus graue est, imposito quo id iuuetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:1)
Sed si glutinatur uulnus aut leuiter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:2)
Post id fomentum, si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande uulnus est, tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:1)
Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, uel etiam per se impositum siccum linamentum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:4)
Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas liuet, aeque incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 65:2)
Si uaricula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 65:3)
deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam cretam aqua pluuiali exceptam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 66:3)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION