라틴어 문장 검색

quem Baldewinus et sui peremptum existimantes planctu magno lamentabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 32:6)
et tamen hoc fraude fieri, cum Baldewino ambulans et manens, dissimulabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:10)
sed tamen minime fidei illius se credebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:13)
Multi tamen in repentinis sagittarum ictibus hinc et hinc armigeri, equites et pedites, muli quoque et equi gravati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:10)
Nequaquam tamen his sinistris nuntiis admoniti expavescunt, freti nimium in suis praedictis millibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 60:4)
Nulla tamen via reperta, qua populo subveniretur, visum est omnibus ut in terram Sarracenorum opulentissimam, adhuc praeda intactam, Boemundum, Tankradum et Robertum Flandrensem cum comitatu equitum et peditum mitterent ad contrahendas praedas et necessaria, quibus fames exstingui, et populus ab inopia posset relevari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:3)
Boemundo siquidem haec ignorante, [0467D] nihilque adversitatis ad futurum existimante, sed secure cum Roberto somniante, prima diei aurora praedicta inimicorum adfuerunt millia, a quibus se suosque sic obsessos viderunt, ac si silvam densissimam ex omni parte decrevisse mirarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:2)
[0468A] His per abrupta montium et devia ereptis, plurimis tamen ex eorum sequacibus retentis et attritis, gentilium acies miseros et profugos pedites involverunt, quos gladiis et sagittis consumere non pepercerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:7)
plures tamen captivantes, armisque exspoliantes, praedas et omnia sibi suisque ablata reducebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:8)
Quae, licet percussa, non tamen a mulo elapsa est, semper mortem evadere credens dum, tandem cursu superata, cum filio regis capitali sententia exstincta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:11)
si autem in lege et ritu gentilitatis perstiterimus, foedus tamen, quod ad invicem habuerimus, minime rumpetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:7)
Gentiles quamvis usquequaque adunati in tot millibus, ut audistis, superveniant, nullis aggravati laboribus, nec longo itinere a terra sua egressi et fatigati, et jam usque Barich civitatem profecti, tamen non est difficile in manu Dei tot millia concludi, et a vestris paucis copiis consumi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:8)
Haec duce monente et exhortante, septingenti equites viri praeliatores eliguntur, quos tamen res prorsus latebat praeter aliquos primores exercitus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:1)
His immissis, et nimio silentio conquiescentibus, confratres juxta muros existentes, et eventum rei exspectantes, sed neminem audientes, viros immissos jugulatos et in fide falsa subito suffocatos existimabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:7)
Quod multum populus Dei inhorruit, existimans omnia haec in dolo a Turcis contigisse, et nunc universos immissos pulso dubio iniqua morte deperiisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION