라틴어 문장 검색

Plautum magnis opibus ne fingere quidem cupidinem otii sed veterum Romanorum imitamenta praeferre, adsumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque quae turbidos et negotiorum adpetentis faciat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장9)
Igitur Nero, non auctoris, non ipsius negotii fide satis spectata nec missis per quos nosceret an vera adferrentur, auget ultro rumorem mittitque qui velut paratam praedam adveherent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장1)
simul adquirendae pecuniae brevius iter credebat per procurationes administrandis principis negotiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장4)
proconsul tamen Bithyniae et mox consul vigentem se ac parem negotiis ostendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장5)
nuperrimeque, cum ad coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur, privatis potius clientium negotiis vacavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장5)
'Adeo te tragoediae istae non satiant,' inquit Aper 'quo minus omissis orationum et causarum studiis omne tempus modo circa Medeam, ecce nunc circa Thyestem consumas, cum te tot amicorum causae, tot coloniarum et municipiorum clientelae in forum vocent, quibus vix suffeceris, etiam si non novum tibi ipse negotium importasses, Domitium et Catonem, id est nostras quoque historias et Romana nomina Graeculorum fabulis adgregares.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 4:1)
nempe si amicus eius, si propinquus, si denique ipse in aliquod negotium inciderit, ad hunc Secundum recurret aut ad te, Materne, non quia poeta es, neque ut pro eo versus facias;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:1)
'Me vero' inquit 'et sermo iste infinita voluptate adfecisset, atque id ipsum delectat, quod vos, viri optimi et temporum nostrorum oratores, non forensibus tantum negotiis et declamatorio studio ingenia vestra exercetis, sed eius modi etiam disputationes adsumitis, quae et ingenium alunt et eruditionis ac litterarum iucundissimum oblectamentum cum vobis, qui ista disputatis, adferunt, tum etiam iis, ad quorum auris pervenerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 3:1)
sed mox ad singulos veniam, nunc mihi cum universis negotium est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 6:2)
at hercule pervulgatis iam omnibus, cum vix in cortina quisquam adsistat, quin elementis studiorum, etsi non instructus, at certe imbutus sit, novis et exquisitis eloquentiae itineribus opus est, per quae orator fastidium aurium effugiat, utique apud eos iudices, qui vi et potestate, non iure et legibus cognoscunt, nec accipiunt tempora, sed constituunt, nec exspectandum habent oratorem, dum illi libeat de ipso negotio dicere, sed saepe ultro admonent atque alio transgredientem revocant et festinare se testantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 5:1)
apud quos quanto maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argumentum est quam quod causae centumvirales, quae nunc primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum obruebantur, ut neque Ciceronis neque Caesaris neque Bruti neque Caelii neque Calvi, non denique ullius magni oratoris liber apud centumviros dictus legatur, exceptis orationibus Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso tamen Pollione mediis divi Augusti temporibus habitae, postquam longa temporum quies et continuum populi otium et assidua senatus tranquillitas et maxime principis disciplina ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 38장 2:3)
tum ad negotia nec minus saepe ad convivia procedunt armati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 1:4)
sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:3)
Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 1:1)
nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION