라틴어 문장 검색

eam condicionem esse imperandi ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장9)
constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua advolveretur, prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an manibus eius inpeditus prociderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장12)
Thraecia in Rhoemetalcen filium, quem paternis consiliis adversatum constabat, inque liberos Cotyis dividitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장4)
corpus antequam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa parum constitit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장6)
neque satis constabat quid pro tempore foret, cum classis paulatim successit, non alacri, ut adsolet, remigio sed cunctis ad tristitiam compositis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장5)
extitisse tandem viros qui cruentas epistulas armis cohiberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장5)
ut delator extitit, ceteris ad dicendum testimonium exterritis, sola Vitellia nihil se audivisse adseveravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장3)
mandabatque honores, nobilitatem maiorum, claritudinem militiae, inlustris domi artes spectando, ut satis constaret non alios potiores fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장3)
neque quisquam scriptor tam infensus extitit ut Tiberio obiectaret, cum omnia alia conquirerent intenderentque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장6)
eius initium simul et finis extitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장2)
Publium Dolabellam socium delationis extitisse miraculo erat, quia claris maioribus et Varo conexus suam ipse nobilitatem, suum sanguinem perditum ibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장3)
satis constabat auctam ei adrogantiam foedum illud in propatulo servitium spectanti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장8)
neque aliud periclitantibus auxilii quam in fratrum constantia fuit qui vades extitere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 8장4)
is litterarum ignarus, corpore valido, per avia ac derupta (nam saxis domus imminet) praeibat eum cuius artem experiri Tiberius statuisset et regredientem, si vanitatis aut fraudum suspicio incesserat, in subiectum mare praecipitabat ne index arcani existeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장2)
at Gotarzes ne quid aemulationis existeret penitus in Hyrcaniam abiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION