라틴어 문장 검색

forte quadam utili ad tempus ut comitiis praeesset potissimum M. Duillio sorte evenit, viro prudenti et ex continuatione magistratus invidiam imminentem cernenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 711:1)
omnia, quae vel alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 295:3)
Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 3:1)
filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, aedilis curulis fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 676:3)
et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset, cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 246:1)
et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 270:2)
nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus, et dum imperare discimus, parere prudenti in animum .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 362:1)
meliores, prudentiores constantiores nos tempus diesque facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 480:1)
legatos opus esse ad se mitti, viros prudentes cum quibus quae vellet de re publica loqueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 440:2)
temperandum acre ingenium eius moderato et prudenti viro adiuncto conlega censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 505:1)
tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 277:1)
suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 383:1)
Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore aeque inpigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 620:1)
facundissimus habebatur seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 6:3)
neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuventa incautiorem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 180:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION