라틴어 문장 검색

tamen inductus consuetudine ac familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum quae in Gallia comparabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:2)
iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:6)
Alfenus, procurator P. Quincti, familiaris et propinquus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 5:2)
quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 2:3)
prosecuti sunt familiares et Albium et Quinctium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 2:5)
Cum cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore durissimo esse qui praesente eo gestum agere conarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:4)
illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:8)
Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:4)
M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:5)
Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:2)
ut fiat eis apud quos dicet familiaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:18)
familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 3:2)
Solebat igitur Aquilius conlega et familiaris meus, cum de litoribus ageretur, quae omnia publica esse vultis, quaerentibus eis quos ad id pertinebat, quid esset litus, ita definire, qua fluctus eluderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 2:3)
Nam mores et instituta vitae resque domesticas ac familiaris nos profecto et melius tuemur et lautius, rem vero publicam nostri maiores certe melioribus temperaverunt et institutis et legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 2:1)
ut nuper tuum post discessum in Tusculano cum essent complures mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION