라틴어 문장 검색

(sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 360:4)
bona ad me pertinent, solus enim sum defuncti, vel solus heres, cum iure bonorum possessio testati secundum tabulas testamenti detur, ad me igitur pertinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 364:1)
quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
nam cum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 80:1)
ego quoque tibi favebo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 156:2)
vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus suaderet ordinare suprema iudicia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 201:2)
an quod se ipsum invito Cluentio facere testatus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 253:6)
quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit, causas, Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum , certe nunquam hoc modo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 181:2)
An vero si a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 184:2)
quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 226:4)
Et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:1)
quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:5)
adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 124:3)
quod Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 313:1)
hunc admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, sufficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION