라틴어 문장 검색

unde orta fiducia caput gentis Artaxata adgrediendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장10)
concertare equis regium et antiquis ducibus factitatum memorabat idque vatum laudibus celebre et deorum honori datum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장2)
mox ultro vocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est vulgus cupiens voluptatum et, si eodem princeps trahat, laetum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장6)
clara et antiquis victoriis par ea die laus parta:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장6)
obiciebant etiam eloquentiae laudem uni sibi adsciscere et carmina crebrius factitare, postquam Neroni amor eorum venisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장3)
itur etiam in principis laudes repetitum venerantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장3)
id in summa fortuna aequius quod validius, et sua retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장11)
et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장6)
nec a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam subsidii laus augeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장10)
sed laus falsa et precibus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam crudelitas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장5)
ac forte quinquennale ludicrum secundo lustro celebrabatur, ab oratoribusque praecipua materia in laudem principis adsumpta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장4)
sed Nero nihil ambitu nec potestate senatus opus esse dictitans, se aequum adversum aemulos et religione iudicum meritam laudem adsecuturum, primo carmen in scaena recitat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장2)
aderat consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuvenis, et cupidine laudis offerebat se intercessurum senatus consulto:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장10)
Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata vix nomen ipsum oratoris retineat;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 1:1)
fama et laus cuius artis cum oratorum gloria comparanda est?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION