라틴어 문장 검색

Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:4)
nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus solacium inveniat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:3)
Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:5)
Missus Iphicrates aduersus Thracum regem, bis acie uictus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem duxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.2)
unde tam foedo obsiti paedore nati?
(세네카, Hercules Furens 9:22)
palus inertis foeda Cocyti iacet;
(세네카, Hercules Furens 10:16)
sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ.
(세네카, Hercules Furens 10:24)
o sortem acerbam!
(세네카, Hercules Oetaeus 12:46)
Pro lux acerba, pro capax scelerum dies!
(세네카, Hercules Oetaeus 21:17)
Ne veniat umquam tam malus miseris dies, qui prole foeda misceat prolem inclitam.
(세네카, 메데아 9:6)
semper, genetrix, deflenda mihi, prima meorum causa malorum, tristes questus natae exaudi, si quis remanet sensus in umbris, utinam ante manu grandaeva sua mea rupisset stamina Clotho, tua quam maerens vulnera vidi oraque foedo sparsa cruore!
(세네카, 옥타비아 1:5)
perempta ferro, foeda vulneribus sacros intra penates spiritum effudi gravem erepta pelago, sanguine extinxi meo nec odia nati:
(세네카, 옥타비아 9:37)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
stetit per artus sanguine effuso horridus, paedore foedo squalidam obtectus comam, et ore rabido fatur:
(세네카, 오이디푸스 7:45)
Ferrum per ambos tenue transactum pedes ligabat artus, vulneri innatus tumor puerile foeda corpus urebat lue.
(세네카, 오이디푸스 11:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION