라틴어 문장 검색

Quae potui de aquae virtute et varietate, quasque habeat utilitates quibusque rationibus ducatur et probetur, in hoc volumine posui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장73)
umbrarum enim aequinoctialium magnitudinibus designantur analemmatorum formae, e quibus perficiuntur ad rationem locorum et umbrae gnomonum horarum descriptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장3)
eius radii in mundo uti trigoni paribus lateribus formae lineationibus extenduntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장41)
Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore magno rationes varietatis disciplinis de eadem reliquit, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장10)
Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장29)
item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, quibus moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae canunt, reliquaque parerga.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장24)
Itaque cum pinnae manibus tactae propellunt et reducunt continenter regulas alternis obturando foramina alternis aperiundo, e musicis artibus multiplicibus modulorum varietatibus sonantes excitant voces.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장20)
per media autem spatia tignorum insecantur exciduntur formae, in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장3)
Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit ex varietate eorum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장6)
Non ibi materies forme suffragia querit Nec forme peccata sibi uelamina querunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:2)
Ac proinde pondera penderent à formis corporum, possentque cum formis variari, contra quam probatum est in Corollario superiore.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 24:6)
Cum subiecta notent, cur sic pronomina forme Dedignantur opem, cur demonstracio sola Subueniat formeque uicem compenset in illis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:29)
sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media vero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam universalem divine similitudinis in universo intenderet, media autem negligeret;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:14)
Formam itaque Boetius loco hoc appellavit divinam substantiam secundum hoc quod nullarum formarum fundamentum est. Sanctus quoque Augustinus divinae naturae sinceritatem astruens, lib. XI De civitate Dei, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:11)
Nec dubitaret posthac, cum advertisset animalibus simplici cibo utentibus familiarem sanitatem, aegrescere autem et inter illa quae saginam conposita varietate patiuntur, quia constat id genus alimoniae non magis copia quam varietate crudescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION