라틴어 문장 검색

non sum postulaturus a vobis, patres conscripti, ut quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque qui Asiam incolunt existimetis Gallis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 595:1)
nam laudes Galli habuit locus ille, qui nunc Orphei continet fa- bulam, quae inserta est, postquam irato Augusto Gallus occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 14)
et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, quoniam et in provincia M. Livi res gesta esset, et eo die quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 129:1)
extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 121:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION