라틴어 문장 검색

heres meus dare illi damnas esto sua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 260:2)
nisi forte satis erit dividendi peritus, qui controversiam in haec diduxerit, an omne praemium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 269:4)
ut idem pro Cluentio, cum exposuisset, Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse, quanto est, inquit, Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 165:2)
nam respicientes ad haec possumus aestimare, quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et concoquere non posset illa corporis gladiatoria firmitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 170:4)
pro Spatale Crispus, quam qui heredem amator instituerat decessit, cum haberet annos duodeviginti, hominem divinum, qui sibi indulsit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 200:2)
ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 119:2)
nam, quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum, ut ad bona per hoc fideicommissum pervenirent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 120:1)
frequens illud est nec magnopere captandum, quod petitur a iureiurando, ut pro exheredato, Ila conlingat herede, filio mori.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 144:1)
quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum liberis daret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 84:1)
Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장2)
Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장8)
Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장1)
Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:3)
Si bene tecum agitur, heredis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 12:7)
Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION