라틴어 문장 검색

His ita dispositis, ac Baldewino de Burg statuto tempore [0585B] ab Antiochia recepto, jamque in throno et majestate civitatis Rohas collocato, Baldewinus primus et magnificus frater ducis Godefridi, quadringentis equitibus egregiis contractis cum mille peditibus, regia via Antiochiam primum profectus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:5)
legionem ex hibernis evocat rursus undecimam; litteras autem ad Gaium Fabium mittit, ut in fines Suessionum legiones duas quas habebat adduceret, alteramque ex duabus ab Labieno arcessit. Ita, quantum hibernorum opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore in vicem legionibus expeditionum onus iniungebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 7장3)
Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae et nudavit summas et ad inferiores radiculas transmisit hibernos imbres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 2:2)
Eodem tempore post victoriam Christianorum, Sansadonias, filius Darsiani regis Antiochiae, matrem [0524B] suam cum duobus filiis redemit pretio trium millium byzantiorum de manu Willehelmi, viri nobilissimi, commilitonis et compatriotae comitis Reymundi de Provincia, quos idem Willehelmus in prima invasione et ingressione Antiochiae sopore gravatos primo diluculo captivavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:1)
Godefrido ob cladem diffusam tam gravi mortalitate per Antiochiam, in Ravenel et Turbaysel moram faciente, eodem tempore pestifero mille et [0524A] quingenti viri de gente Teutonicorum ex Regnesburg, civitate fluvii Danubii, et ex aliis civitatibus Rheni fluminis, conspirati et electi, ad urbem Antiochiam navigio maris advecti, ad portum S. Simeonis descenderunt ut Christianorum turmis in Jerusalem ituris solatio et auxilio augerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 46:1)
Anno dehinc sequenti post captionem Baldewini de Burg, anno vero Baldewini regis quinto, Boemundo non solum in Italiam sed et Galliam profecto ad exquirendas vires, et commovendos principes adversus regem Graecorum Alexium, Tankrado autem Antiochiae vice avunculi sui relicto ad tuendam civitatem, ejusdemque Tankradi custodia in Rohas disposita, Brodoan, princeps magnificus civitatis Alapiae et frater Turcorum, occasione assumpta, ab amicitia et foedere Tankradi in dolo recedens, loca et civitates ad urbem Antiochiam appendentes graviter depraedatus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION