라틴어 문장 검색

Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus maereat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:3)
Neque enim sepositus est animus et extrinsecus speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra quam oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur ideoque non potest utilem illam vim et salutarem proditam iam infirmatamque revocare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 45:3)
Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:2)
Hic barbaris forte ruentibus in bella exitus est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:1)
hic scortum meum concupivit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:5)
Hic animus sine dubio iurantium fuit, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.20)
hic mihi spiritum, hic has manus quibus seruaretur dedit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.25)
Nactus hic occasionem nocendi intrare noluit, sed tyrannicidium elegit dubium, lentum, periculosum urbi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.23)
Hic mihi uiuendum est ne cui de nuptiis, ne cui de liberis cogitanti dirum omen occurram.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.19)
quid ultra quaeritis?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.31)
Carbasa ventis credit dubius navita vitae, laxos aura complente sinus, hic exesis pendens scopulis aut deceptos instruit hamos aut suspensus spectat pressa praemia dextra:
(세네카, Hercules Furens 2:11)
hic clamosi rabiosa fori iurgia vendens improbus iras et.
(세네카, Hercules Furens 2:17)
hic vultur, illic luctifer bubo gemit omenque triste resonat infaustae strigis.
(세네카, Hercules Furens 10:17)
cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei.
(세네카, Hercules Furens 11:4)
nil ultra iacet inferos, stantes sacrificus comas dilecta tege populo.
(세네카, Hercules Furens 12:60)

SEARCH

MENU NAVIGATION