라틴어 문장 검색

inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:1)
Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante Socratem, a quo haec omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia manavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:6)
ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:11)
sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute de virtutis robore existumo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:1)
quibus et talibus rebus exquisitis hoc vel maxime efficitur, quod hac disputatione agimus, ut virtus ad beate vivendum sit se ipsa contenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 71:3)
atque hoc non ex hominum more solum, sed etiam ex bestiis intellegi potest, quae, ut quicquid obiectum est, quod modo a natura non sit alienum, eo contentae non quaerunt amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 98:11)
Cras autem, quia hoc libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem fratrem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:12)
Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:1)
Ego adhuc servo nunquam succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:14)
Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.3)
Hoc si molestus ille ad animum rettulit, Sensit profecto se hominem non visum seni, Intempestive qui occupato alluserit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus respondet garrulo.8)
Sed sane blandiantur, dum per hoc mendacium nobis studia nostra commendent.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 6:4)
Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:3)
et hoc scio.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION