라틴어 문장 검색

quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV36)
tantine iniuria cenae, tam ieiuna fames, cum possit honestius illic et tremere et sordes farris mordere canini?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V7)
iusta pericli si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI43)
huius enim rari summique voluptas nulla boni, quotiens animo corrupta superbo plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert horreat inque diem septenis oderit horis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI91)
scilicet expectas ut tradat mater honestos atque alios mores quam quos habet?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI124)
haec tamen ipsa vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI131)
illa voluptas summa tamen, quod iam calida matura iuventa inguina traduntur medicis, iam pectine nigro;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI200)
una laboranti poterit succurrere Lunae, inponit finem sapiens et rebus honestis;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI229)
Aspice partis nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas, sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X91)
hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat Eurus, at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis, hinc stomacho vires;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI39)
maior tamen ista voluptas alterius sexus:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI53)
voluptates commendat rarior usus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI64)
plurima felix paulatim vitia atque errores exuit omnes, prima docet rectum sapientia, quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio, continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet quam femina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII74)
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV90)
nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an prima voluptatem gula senserit;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV34)

SEARCH

MENU NAVIGATION