라틴어 문장 검색

Quae cum ita divideret, nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut aggrederetur propinquos Gothos, saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 8:1)
Ibi et aquae sunt, et candidae aves nascuntur, similes, super quarum origine et Hellespontiacis proeliis tempore disseremus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 35:4)
Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 2:1)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti imperatori, procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur, equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto, avertisse subito praedas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 4:1)
Ita civitate incensa, et obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:2)
Nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor, nimium callidorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 21:3)
In hac Adiabena, Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis, Samiramidis mariti, declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum, incitato Marte prostravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 22:1)
Edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus (ut scriptores antiqui docent, nosque vidimus), ineuntes proelia viri summates vehi exsultantes solent, quos Nesaeos appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 30:1)
Feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces, eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 44:1)
Agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 67:1)
Deinde ut hostibus (si erupissent usquam) vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse, Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, opportunis in locis castra metandi, armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi convenisset plures aestimarentur aut pauci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 3:1)
Sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus, visis subito hostibus, ululabili clamore sublato, excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 7:1)
Post quae Saraceni procursatores partis cuiusdam hostium obtulere laetissimo principi, et munerati ad agenda similia sunt remissi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 10:2)
Hostiles tamen agros omni frugum genere divites, cum segetibus et tuguriis inflammari permisit, ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION