라틴어 문장 검색

Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita "si precibus" dixerunt "numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:6)
mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:2)
Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:4)
factis modo laurea ramis adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 56:2)
haec stipite crura teneri, illa dolet fieri longos sua bracchia ramos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:6)
truncis avellere corpora temptat, et teneros manibus ramos abrumpit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:10)
Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt de ramis electra novis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:15)
Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat, iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima, sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:5)
Dixit et adversa prensis a fronte capillis stravit humi pronam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:1)
nec, ut ante, pedes retinebat harena, sed summa tollebar humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:33)
Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, Munychiosque volans agros gratamque Minervae despectabat humum cultique arbusta Lycei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:1)
At illa surgit humo pigre semesarumque relinquit corpora serpentum passuque incedit inerti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:6)
Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 12:3)
Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:10)
Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION