라틴어 문장 검색

Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit, nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum, inertiae iram, timori cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 57:1)
praerapida et amens, ut omnis fere cupiditas, ipsa sibi in id in quod properat opponitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:4)
cum clamore et tumultu et totius corporis iactatione quos destinavit insequitur adiectis conviciis maledictisque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:4)
diversis stimulantur cupiditatibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 40:6)
Maior cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:5)
si infirmior, sermones inferet vel gratos vel novos et cupiditate cognoscendi avocabit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:3)
Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:1)
Fluctuamur aliudque ex alio com- prendimus, petita relinquimus, relicta repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam vices sunt ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 4:4)
deinde sena per diem, sena per noctem signa perducens nullam non partem sui explicuit, ut per haec, quae optulerat oculis eius, cupiditatem faceret etiam ceterorum.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:4)
permisi vobis metuenda contemnere, cupiditates fastidire ;
(세네카, De Providentia, book 1 70:2)
Hoc oritur ab intemperie animi et cupiditatibus timidis aut parum prosperis, ubi aut non audent quantum concupiscunt, aut non consequuntur et in spem toti prominent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:2)
utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:2)
Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:4)
Quos scilicet vacuos, quantum fieri poterit, a cupiditatibus eligemus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:3)
Non sunt praeterea cupiditates in longinquum mittendae, sed in vicinum illis egredi permittamus, quoniam includi ex toto non patiuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION