라틴어 문장 검색

proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장49)
Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장57)
Siquidem hic quoque duo pericula circumstant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장124)
Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis periculum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장6)
Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장2)
nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnumquam maxilla loco movetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장9)
idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosve concutere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장10)
Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices non habent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장15)
Uva si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장37)
Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장44)
caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장28)
Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo periculum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장46)
at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장51)
nam quod ad basin testiculi vehementer cum ima tunica conexum est, excidi sine summo periculo non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장20)
Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION