라틴어 문장 검색

magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:13)
At procul in sola secretae Troades acta amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum pontum adspectabant flentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 23:5)
Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat, aspectans silvam inmensam, et sic voce precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:2)
Tris Notus hibernas immensa per aequora noctes vexit me violentus aqua;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:11)
Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, per loca senta situ cogunt noctemque profundam, imperiis egere suis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:20)
Infelix, utcumque ferent ea facta minores, vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:10)
His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum totamque pererrat, tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:1)
At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi ardua tecta petit stabuli et de culmine summo pastorale canit signum cornuque recurvo Tartaream intendit vocem, qua protinus omne contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:1)
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor sidera:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:21)
petet ille fugam penitusque profundo vela dabit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:5)
Aspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.28)
illius inmensae ruperunt horrea messes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:3)
at illum sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:8)
Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:5)
tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar, terrarumque velis curam et te maximus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem accipiat, cingens materna tempora myrto, an deus inmensi venias maris ac tua nautae numina sola colant, tibi serviat ultima Thule teque sibi generum Tethys emat omnibus undis, anne novum tardis sidus te mensibus addas, qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis panditur - ipse tibi iam bracchia contrahit ardens Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit - quidquid eris, - nam te nec sperant Tartara regem nec tibi regnandi veniat tam dira cupido, quamvis Elysios miretur Graecia campos nec repetita sequi curet Proserpina matrem - da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis ignarosque viae mecum miseratus agrestis ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION