라틴어 문장 검색

nam maioris prudentiae est ad subtilem harum rerum scientiam perve- nire, adeo ut sequentem rationem zonarum Metrodorus philosophus vix quinque expresserit libris, insertis tam astronomiae quam geo- metriae partibus, sine cuius lineis haud facile zonarum deprehen- ditur ratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2297)
mire autem ait quasi de inferis 'Styx atra videt manesque profundi', ut ostenderet illud quod di- cunt philosophi, recedentes hinc animas illic alia corpora sortiri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2434)
unde et sectae philosophorum dicuntur, id est ductus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2783)
sed ego puto simpliciter referri sententias philosophorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2193)
"audet Octavius, homo Plautinae prosapiae, ut pistorum praecipuus, ita postremus philosophorum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 1:4)
"quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam sollertia mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:13)
"Reeenseamus, si placet, disciplinam philosophorum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:8)
"vides philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:14)
"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:2)
"Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:20)
"Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum magis ac philosophis, sub statuis et imaginibus consecratis delitiscunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim vatibus, dum fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus involuta."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:1)
"Animadvertis, philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi de divinis praedicationibus prophetarum umbram interpolatae veritatis imitati sint."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:7)
"Non philosophi sane studio, sed mimi convicio digni ista sententia est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:11)
"philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros novimus et tyrannos et semper adversus sua vitia facundos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:14)
Cum Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 39장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION