라틴어 문장 검색

fugientesque in altum acrius quam repugnantes usque ad ostium amnis persecuti captis quibusdam incensisque navibus hostium, quas trepidatio in vada intulerat, victores revertuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 24:1)
lacessendo quietos, resistentibus cedendo comminandoque magis quam inferendo pugnam dies absumebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 567:2)
deinde regione castrorum, quae incensa ab Romanis erant, flamma late fusa certioris cladis indicio progredi longius prohibuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 628:1)
pars magna flumine absumpta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 48:1)
quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 382:1)
et Carthaginienses, quia rem fore cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 522:1)
et qui flumen petiere aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 594:2)
imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnes absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 596:1)
multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto superfuerant septem absumpti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 624:1)
edictoque proposito ut quibus oppida castellaque immunita essent, uti commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 128:1)
cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 233:3)
quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 234:2)
ad agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 237:1)
diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 266:1)
Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 281:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION