라틴어 문장 검색

- sed haec mea culpa est, numquam enim in manus inciderunt - nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:3)
simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
sed in magnos oratores inciderat eius aetas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 2:3)
qui consul factus esset, nisi in Marianos consulatus et in eas petitionis angustias incidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:7)
et quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 1:2)
Equidem etsi doleo me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me etiam me tacente ipsa loquerentur viverentque mortuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 2:2)
Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit iis ab inferis excitandus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:5)
Nos linum incidimus, legimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:5)
Quid mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius incidisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 10:2)
ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos, quo pacto eos exponere percepta oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:5)
locos quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 10:3)
Sed ex eo credo quibusdam usu venire, ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 11:3)
nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit, aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 42:2)
idem etiam dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 62:2)
hic si definire, si dividere didicisset, si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION