라틴어 문장 검색

Fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:7)
Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 2:1)
Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 5:1)
Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit Erat quidem corpus validum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 30:1)
Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:1)
multum enim operae, multum diligentiae poscit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 1:5)
Si hoc nunc primum, age aut fortunae aut diligentiae tuae gratias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 1:1)
Sed nihil facere hoc loco diligentia potest nisi te malignum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 1:2)
Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:6)
Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 3:3)
Huius rei argumentum adferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 40:2)
Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:1)
Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:1)
Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:4)
Adhibe diligentiam tuam et intuere, quid sint res nostrae, non quid vocentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION