라틴어 문장 검색

egredior, sive illud erat sine funere ferri, squalidus inmissis hirta per ora comis, illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque vidisset structas corpus habere rogos, et voluisse mori, monendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 345)
altera pars superest, qua turpi carmine factus arguor obsceni doctor adulterii, fas ergo est aliqua caelestia pectora falli, et sunt notitia multa minora tua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 188)
vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi historiae turpis inseruisse iocos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1202)
scribere si fas est imitantes turpia mimos, materiae minor est debita poena meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1231)
at lupus et turpes instant morientibus ursi et quaecumque minor nobilitate fera.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 510)
dicere saepe aliquid conanti - turpe fateri!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1425)
me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 321)
turpius eicitur, quam non admittitur hospes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 67)
quem tenet Euxini mendax cognomine litus, et Scythici vere terra sinistra freti, innumerae circa gentes fera bella minantur, quae sibi non rapto vivere turpe putant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 106)
Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus, ne pereant turpi pectora nostra situ.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 121)
nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit, et tantum probitas inreprehensa fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 149)
versuta fraus et callida amat tenebris obtegi, aptamque noctem turpibus adulter occultus fovet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus6)
hinc subiugatur luxus et turpis gula, vini atque somni degener socordia, libido sordens, inverecundus lepos, variaeque pestes languidorum sensuum parcam subactae disciplinam sentiunt.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium3)
rex ipse Coos aestuantem murices laenam revulsa dissipabat fibula, gemmas virentes et lapillos sutiles insigne frontis exuebat vinculum, turpi capillos inpeditus pulvere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium43)
hic deus e patrio praenobilis Hellesponto venit ad usque Italos sacris cum turpibus hortos;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권52)

SEARCH

MENU NAVIGATION