라틴어 문장 검색

necesse est enim, quocumque aqua sit infusa, in medio inflationem curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter se librata esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장11)
ita cum rota a calcantibus versabitur, modioli pleni ad summum elati rursus ad imum revertentes infundent in castellum ipsi per se quod extulerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장13)
ita versatio rotae catenam in axem involvendo efferet situlos in summum, qui super axem pervehuntur, cogentur inverti et infundere in castellum aquae quod extulerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장15)
dein noctu pertudit crebra foramina et per ea repente perfundendo qui in eo opere fuerunt hostes omnes necavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장42)
Et cui anima infunditur, vita infunditur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:2)
et 'perfundere' pro 'vidi perfundentes'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1945)
accepit vocem matris Lavinia, flagrantes genas lacrimis perfusa, id est lacrimis genas perfusas habens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 642)
Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus, Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus, Et Risus nostre proscribens nubila mentis, Et Pudor, et certo contenta Modestia fine, Et Racio, mensura boni, quam semper adherens Felici gressu felix comitatur Honestas, Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra, Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbra Nobis ypocritum mentiri nescit amorem, Et uirtus que spargit opes, que munera fundit, Quam penes ignorat ignauam gaza quietem Nec dormire potest thesauri massa sepulti, Sed mutat uarios tociens peregrina magistros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 6:1)
ubi sudavit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida, diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장11)
Sed et illud quod aiunt, animam totam singulis corporibus infusam omnia vivificare, atque animae quae ad vivificandum idonea reperit, nulla illorum duritia vel diversitas, natura impediente, pulchrum involucrum est, quia charitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei sive rationis donum primitus infusa, quaedam vivificat ad bonorum operum fructum nos promovendo, ut vitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus vacare dicitur pravitatis eorum duritia repugnante.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION