라틴어 문장 검색

at vero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quamquam 1 continuata maturitas admittit interseritque tempestivam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per eventilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente voluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portibus foveat?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 4:1)
scriptio historica videtur ordine a nostro multum abhorrere, cuius inchoatio invidia, continuato labor, finis est odium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 5:3)
sed si forte Achaicis Eleusinae superstitionis exemplis tamquam non idoneis religiosus laudatus offenditur, seposita mystici intellectus reverentia venerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam facile providit remedium, quod praevidit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:1)
sed post duos aut his amplius menses sic quoque a nobis cito profectum cum quipiam prodidissent de viatoribus mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano ioco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi colla raptoris pede volatili tigris orbata superemicet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 7:1)
insequitur magno iam tunc conexus amore Patroclus tantisque extenditur aemulus actis, par studiis aevique modis, sed robore longe, et tamen aequali visurus Pergama fato.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권80)
ibi demum victa labore, fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti stant sine fraude lares, flavos collegit amictus artius et niveae posuit se margine ripae, insequitur velox pecorum deus et sua credit conubia;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris8)
inde orsus in ordine Tydeus continuat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권150)
"vado equidem exsultans ereptaque fata insequor et comites feror exspectatus ad umbras, te superis fratrique -"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권35)
"iuxtaque virum Cythereia proles insequitur, geminusque bibit de vertice serpens."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권238)
"Penthea iam fractis genetrix Cadmeia thyrsis iamque remissa deo pectusque adaperta cruentum insequitur planctu;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권244)
fuga torva per agros cornipedum, visa donec flammatus Aconteus strage virum, cui sueta feras prosternere virtus - Arcas erat - , densis iam fida ad moenia versas insequitur telis, multumque hastile resumens ter, quater adducto per terga, per ilia telo transigit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권288)
inde pedes repetit pugnas gressuque manuque certior, et segnem Nomium fortemque Mimanta Thisbaeumque Lichan Anthedoniumque Lycetum continuat ferro geminasque e fratribus unum Thespiaden;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권134)
attamen Olenium Lamyrumque, hunc tela pharetra promentem, hunc saevi tollentem pondera saxi deicit, et triplici confisos robore gentis Alcetidas fratres, totidem quos eminus hastis continuat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권354)
Lepores duo qui insequitur, is neutrum capit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M3)
Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes, ad unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim si faciamus quae faciunt non Christiani), intellegere potestis non scelus aliquod in causa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo quod se nescire pro certo sciunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION