라틴어 문장 검색

Alter in hoc dignitatem excolit, ut tibi ornamento sit, after in hoc se ad tranquillam quietamque vitam recepit, ut tibi vacet.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 123:5)
Tibi vero nihil ex consuetudine mutandum est tua, quoniam quidem ea instituisti amare studia, quae et optime felicitatem extollunt et facillime minuunt calamitatem eademque et ornamenta maxima homini sunt et solacia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 108:1)
Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 107:1)
Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:1)
non sub seuera fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae posset adulescentis formare mores et a uitiis aetatis abducere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, pater et filius luxuriosi.20)
Quidam duos filios pancratiastas instituit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.2)
non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt et miserrimorum iuuenum simplicitate decepta speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.64)
sacris exculta quid artibus aetas?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 28:2)
cum fuerit multis exacta trientibus hora, noctis et instituet sacra ministra Venus, annua solvamus thalamo sollemnia nostro, natalisque tui sic peragamus iter.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1015)
nam tua cum multi uersarent rura iuuenci, abstulit excultas pertica tristis opes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 141)
"quis doctior isto instituit varias per nubila iungere lites?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 87)
Non hic Herculis excolam labores, cui sus, cerva, leo, Gigas, Amazon, hospes, taurus, Eryx, aves, Lycus, fur, Nessus, Libs, iuga, poma, virgo, serpens, Oete, Thraces equi, boves Hiberae, luctator fluvius, canis triformis portatusque polus polum dederunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem18)
Non hic Maeoniae stilo Camenae civis Dulichiique Thessalique virtutem sapientiamque narro, quorum hic Peliaco putatur antro venatu, fidibus, palaestra et herbis sub Saturnigena sene institutus, dum nunc lustra terens puer ferarum passim per Pholoen iacet nivosam, nunc praesepibus accubans amatis dormit mollius in iuba magistri;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem25)
marcebant violae graviorque sopore coeperat attritu florum descendere cervix, solus de numero fratrum qui pulchrior ille est deerat Amor, dum festa parat celeberrima Gallis, quae socer Ommatius, magnorum maior avorum patriciaeque nepos gentis, natae generoque excolit auspiciis faustis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 17)
hanc sectam perhibent summum excoluisse Platona, sed triplici formasse modo, dum primus et unus physica vel logico, logicum vel iungit ad ethos, invenit hic princeps quid prima essentia distet a summo sextoque bono:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium37)

SEARCH

MENU NAVIGATION