라틴어 문장 검색

porro, qui scierit, quid pars adversa, quid nostra habeat valentissimum, facile iudicabit, quibus maxime rebus vel occurrendum sit vel instandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 340:3)
isque plane instaret interrogatione, qualem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto pictam, cui Mancia tum simillimus est visus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 147:3)
Annalis testis reum laesisset, et instaret identidem accusator ei, dic, M. Tulli, numquid de Sex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 195:2)
instant enim et saepe discrimen omne committunt, quod deesse nobis putant, et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 238:2)
et instare proficientibus et ab iis, quae non adiuvent, quam mollissime pedem oportet referre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 240:3)
quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 16:1)
patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 106:1)
i. 369. adsumitur, sed instandi, quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in Pharsalica gladius agebat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 54:4)
aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius, audisne?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 56:4)
densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 74:2)
est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 239:1)
hac instamus, inculcamus, infigimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:5)
instandum quibusdam in partibus et densanda oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:2)
nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 146:1)
ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION