라틴어 문장 검색

Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 155:5)
non vacat enim haec notare cui peiora instant.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 54:4)
quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:3)
gaudent feriri et instare ferro et tela corpore urgere et per suum vulnus exire.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:3)
Quid instabat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:2)
Opus est itaque non illis durioribus, quae iam transcucurrimus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris, alicubi instes gravis, sed illo, quod ultimum venit, ut fidem tibi habeas et recta ire te via credas, nihil avocatus transversis multorum vestigiis passim discurrentium, quorundam circa ipsam errantium viam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 21:1)
O clarum trahens a stirpe nomen regia, facilis mea parumper aure verba patienti excipe.
(세네카, Hercules Furens 5:18)
qualis incertis vagus Maeander undis ludit et cedit sibi instatque dubius litus an fontem petat.
(세네카, Hercules Furens 10:15)
institit virtus mihi Iunone peior, sed quid inpavidum genus fecisse prodest?
(세네카, Hercules Oetaeus 1:36)
feta ut Armenia iacens sub rupe tigris hoste conspecto exilit aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat haesit parumper;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:4)
Mane parumper, cessit, ex oculis, abit, in astra fertur, fallor an voltus putat vidisse natum?
(세네카, Hercules Oetaeus 28:29)
irae novimus veteris notas, magnum aliquid instat, efferum immane impium:
(세네카, 메데아 7:10)
Acastus instat, Propior est hostis Creo:
(세네카, 메데아 9:16)
, Desiste tandem, iam gravis nimium mihi, instare:
(세네카, 옥타비아 9:28)
extinctus umbras agitat infestus meas flammisque vultus noxios coniunx petit, instat', minatur, imputat fatum mihi tumulumque nati, poscit auctorem necis, iam parce:
(세네카, 옥타비아 9:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION