라틴어 문장 검색

namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 362:2)
exercitus, velut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 420:1)
quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis valloque caesis, signa captiva in unum locum conferri iussit relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa gravi edicto monitis ut, ipse revertisset, praeda abstinerent, profectus agmine instructo, cum praemissus eques velut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 426:1)
prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 4:2)
postremi in plures ordines instruebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 104:1)
ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 109:1)
alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instruxerant aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 114:2)
instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 122:1)
Samnites quoque sub radicibus montis procul instructi praebuere terrorem Latinis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 142:1)
quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 446:1)
namque postero die, seu ignari venisse dictatorem seu adesset an abesset parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 509:1)
ita instruxit aciem, ita loco ac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 511:1)
itaque ubi neque eundi neque manendi copiam esse videt, instruit aciem, impedimentis ex agmine remotis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 541:1)
instruunt contra et hostes, et animis et viribus pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 541:2)
Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem vere cupiebant aut expediebat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, vociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra vallum arma ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 195:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION