라틴어 문장 검색

ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super flumen instruit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 179:2)
ceterae copiae, vix colligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 180:1)
eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 212:1)
postero die eodem ordine instructi maius aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 228:2)
ibi eum parata instructaque remigio excepit navis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 571:1)
nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum quem vellet priusquam hostes sentirent caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 163:1)
dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 168:1)
tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 186:2)
postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 324:1)
Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 325:1)
erat eo tempore valida urbs, et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 333:1)
is cum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, tum vero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii quod in altero morte vindicaverat capere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 341:1)
instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 681:2)
postquam relatum est, quantae copiae et in quo loco essent, agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 37:1)
vocari deinde civitatium legationes iussit, praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui, quantumcumque virium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 189:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION