라틴어 문장 검색

Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장24)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장15)
et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere in populo et persequi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장2)
et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장13)
et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장22)
Et peremit omnem masculinum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem super interfectos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장51)
et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장24)
Et cucurrit ad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, et findebantur ab eo huc atque illuc;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장45)
Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장45)
et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장15)
Et convenerunt, qui erant de civitate, centum viginti milia virorum, et volebant interficere regem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장45)
Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas Ptolemenses et comprehenderunt eum; et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장48)
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장39)
Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장40)
Et praecurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: " Misit te quoque interfici ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION