라틴어 문장 검색

Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장8)
Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi.
(불가타 성경, 요나서, 1장5)
Et dixit ad eos: " Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam ".
(불가타 성경, 요나서, 1장9)
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: " Quid hoc fecisti? ". Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
(불가타 성경, 요나서, 1장10)
Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.
(불가타 성경, 요나서, 1장16)
Vox Domini ad civitatem clamat - et sapientia est timere nomen tuum -: " Audite, tribus et coetus civitatis!
(불가타 성경, 미카서, 6장9)
lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te.
(불가타 성경, 미카서, 7장17)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장2)
Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장7)
Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장15)
In die illa dicetur Ierusalem: " Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장16)
Et audivit Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos; et timuit populus a facie Domini.
(불가타 성경, 하까이서, 1장12)
Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus stat in medio vestrum; nolite timere.
(불가타 성경, 하까이서, 2장5)
Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION