라틴어 문장 검색

is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:4)
accusant ei qui in fortunas huius invaserunt, causam dicit is cui praeter calamitatem nihil reliquerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 2:2)
interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:1)
Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 1:4)
patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 3:2)
Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 3:2)
deinde multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 2:5)
polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:2)
vobis non modo inspectantibus sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 1:10)
an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 3:4)
expulsus atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장2)
at hic quidem iam de fundo expulsus, iam a suis dis penatibus praeceps eiectus, iam, quod indignissimum est, suorum servorum manibus nuntio atque imperio tuo violatus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:4)
illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:8)
denique ex hoc ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos privatos Quincti non omnis eiectos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 3:3)
7,10,9 si ita refert X, p. 309,17, ubi verbum obsoletum lessus in codicibus glossemate fle- tus expulsum est, solus Vc addit pessus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말249)

SEARCH

MENU NAVIGATION