라틴어 문장 검색

At illi inter alia hoc quoque divus Augustus praestiterat, quod illum derisu et labore irrito liberaverat !
(세네카, 행복론, Liber II 118:3)
Illud incorporale est, irritum non fit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 4:5)
Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus redit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 47:3)
" Votum tuum aut supervacuum est aut iniuriosum, immo iniuriosum, etiam si irritum.
(세네카, 행복론, Liber VI 132:1)
nec intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi expectare debuisse, ex quo nihil veri audire potuerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 146:2)
Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens.
(세네카, 행복론, Liber VII 87:2)
demus, etiam si multa in irritum data sunt ;
(세네카, 행복론, Liber VII 151:1)
Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 15:1)
Ceteri etiam si vana gloriae imagine teneantur, speciose tamen errant ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 33:3)
Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 87:1)
Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, eum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:1)
Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis irritae supervacua vexatio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 120:1)
noles enim longum esse, quod irritum est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 7:2)
melius illum duratura semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:6)
luserunt ista poetae et vanis nos agitavere terroribus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION