라틴어 문장 검색

concitisque omnibus, qui exauctorati a Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem coloniam, claustra maris, praesidio tuebatur, eo gravior auctor, quod Paulino patria Forum Iulii et honos apud praetorianos, quorum quondam tribunus fuerat, ipsique pagani favore municipali et futurae potentiae spe iuvare partis adnitebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장2)
his tributa dimittere, alios immunitatibus iuvare;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장7)
populi mobilem animum et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro Vespasiano fore;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장5)
namque Flavius Sabinus aetate prior privatis utriusque rebus auctoritate pecuniaque Vespasianum anteibat, et credebatur adfectam eius fidem parce iuvisse domo agrisque pignori acceptis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장3)
Capuae legio tertia hiemandi causa locatur et domus inlustres adflictae, cum contra Tarracinenses nulla ope iuvarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장3)
Miserat et Mucianus epistulas ad senatum, quae materiam sermonibus praebuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장1)
praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장12)
motusque Bonna exercitus in coloniam Agrippinensem, adfluentibus auxiliis Gallorum, qui primo rem Romanam enixe iuvabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장8)
si Vespasianum iuvare adgressus foret, satis factum coeptis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장3)
namque et victor exercitus clamore lacrimas eorum iuvabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장13)
ne fratribus quidem mansuram concordiam, ni parens exemplum praebuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장5)
nec deterruere ea munimenta Romanum ducem quo minus peditem perrumpere iuberet, equitum aciem in collem erigeret, spreto hoste, quem temere collectum haud ita loco iuvari ut non plus suis in virtute foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장11)
inde nullo iuvante influit oneratque, donec abscindas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장18)
extrema rupis abrupta, et turres, ubi mons iuvisset, in sexagenos pedes, inter devexa in centenos vicenosque attollebantur, mira specie ac procul intuentibus pares.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장11)
et simul captae luntres sagulis versicoloribus haud indecore pro velis iuvabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION