라틴어 문장 검색

Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis Qui simul offendit ad fortunam frangitur, Naturae partis veste quas celat pudor, Cum separatim toto finxisset die, Aptare mox ut posset corporibus suis, Ad cenam est invitatus subito a Libero.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.3)
Ecquid est gratum tibi, Quod te celavi?
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Lepus et bubulcus: Multos verbis blandos esse, pectore infideles.13)
Est enim nudum, nec aut vitia si qua sunt celat, aut laudes parum ostentat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:1)
Ille tamen fefellit et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 2:2)
An latentibus venis certa mensura, quae dum colligit quod exhauserat, minor rivus et pigrior;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 9:1)
Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 1:1)
His ego lectis 'cur post haec' inquam 'nostros celamus amores nullumque in medium timidi damus atque fatemur Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces blanditias et furta novas addentia flammas?'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 7:1)
Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant, Illa mihi caeci causa timoris erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 428)
At, memini, primo, cum te celare volebam, Pervigil in mediae sidera noctis eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 640)
Inpia sub dulci melle venena latent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 885)
Huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 225)
Longaque subductam celant navalia pinum, Tutaque deposito poscitur ense rudis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a17)
Quo lateant Syrtes magna minorque sinu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1114)
Tuque laborantes utero miserata puellas, Quarum tarda latens corpora tendit onus, Lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1310)
Suspicor ex istis et cetera posse placere, Quae bene sub tenui condita veste latent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 227)

SEARCH

MENU NAVIGATION