라틴어 문장 검색

nam prosa, ut mucronem pro gladio et lectum pro domo recipiet, ita non puppim pro navi nec abietem pro tabellis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 239:1)
hunc admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, sufficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:1)
primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:2)
mensam, ut hoc utar, in vestibule et pulpitum in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt, ubi posuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 118:3)
Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat, ut grege facto cum telis ad sese inrumperent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장2)
Ab iis centuriones, omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장4)
Sed cum eae litterae allatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장1)
Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces, - quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet, - sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 12:4)
Errat autem, qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 11:3)
Nudum erit latus, incomitata lectica, atrium vacuum ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 9:6)
Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:6)
Speluncae sunt duae magni operis, cuivis laxo atrio pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:3)
Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri et, licet neget, Stoici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 2:2)
Quaedam lectum et otium et secretum desiderant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:2)
Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION