라틴어 문장 검색

victor ferarum colla sublimis iacet ignobili sub dente Marmaricus leo, morsus cruentos passus audacis leae.
(세네카, 아가멤논 13:17)
te sensit Nemeaeus arto pressus lacerto fulmineus leo cervaque Parrhasis, sensit Arcadii populator agri, gemuitque taurus Dictaea linquens horridus arva.
(세네카, 아가멤논 15:8)
Leonum ora a magistris impune tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 20:2)
Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum.
(세네카, 행복론, Liber II 85:3)
Num et hoc cuiquam curare permittes, quod primus L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioquin alligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho iaculatoribus ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:1)
Elephanti leonesque transeunt, quae impulerunt;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 29:4)
Quid enim interest, oro te, Alexander, leoni Lysimachum obicias an ipse laceres dentibus tuis ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:3)
Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur po- testas ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:2)
Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:1)
Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:2)
Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:3)
Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 83:1)
iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:5)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
Nam Lysimachum aeque familiarem sibi leoni obiecit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION