라틴어 문장 검색

Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:8)
. . Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:6)
Lunae descendit imago carminibus deducta meis, trepidusque furentes flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:24)
Taurorum flamma quiescit virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe carminibus magicis socios mutavit Vlixis, Proteus esse solet quicquid libet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:26)
Carmina componat, declamet, concrepet omnes et peragat causas sitque Catone prior.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:19)
Sidonius Apollinaris carminis XXIII:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, IV1)
Huius tenoris ac formae quosdam, versus poetas lyricos carminibus suis indidisse cognovimus, ut et apud Arbitrum invenimus, cuius exemplum "Memphitides puellae sacris deum paratae.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIX7)
Phaedri libellos legere si desideras, Vaces oportet, Eutyche, a negotiis, Ut liber animus sentiat vim carminis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.1)
Idem clarissimi cuiusque vitam egregiis carminibus exornat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 3:3)
legit scripta de se carmina, legit historias et posteritati suae interfuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 2:2)
Scribebat carmina maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 5:1)
Canto carmina versibus minutis, his olim quibus et meus Catullus et Calvus veteresque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 4:1)
Idem tam commode orationes et historias et carmina legit, ut hoc solum didicisse videatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:5)
Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo - id enim perfici nisi in otio non potest -, sed hoc arguto et brevi, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 9:1)
Inest his quoque eadem quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate devincti soluta oratione laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION