라틴어 문장 검색

sic Cicero "includuntur in carce- rem condemnati, utique qui illuc fuerant aliunde deducti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 762)
nam hoc solum est, quod aut a morbo liberat, aut commovet in furorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5092)
"Testis Mater Idaea, quae adventu suo et probavit matronae castitatem et urbem metu hostili liberavit;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:4)
"Iovem narrat Briareo liberatum, ne a diis ceteris ligaretur, et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flere, et loro veneris iniectum flagrantius, quam in adulteras soleat, cum Iunone uxore concumbere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:4)
nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:2)
at eius unda cum est pulsa remis, purpurascit, et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum alius adultis, alius valentibus alius aegris, alius siccis alius vinulentis Si quando enim nos demersimus ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus quibus etiam alabaster plenus unguenti putre esse videtur nihil ab homnine percipi posse, nihilque reianzere sapienti nisi diligentissimam inquisitionem veritatis propterea quia si incertis rebus esset assensus etiam si fortasse verae forent liberari errore non posset, quae maxima est culpa sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS4)
qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:7)
Fuit enim regnante iam Graecia, nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:3)
qui potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:4)
Itaque multis querelis multaque miseratione adhibita socios omnibus approbantibus illa die quaestione liberatos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:5)
Hic, qui in conlegio sacerdotum esset, primus post Romam conditam iudicio publico est condemnatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:6)
Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:9)
Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos [esse] pollicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 9:8)
Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque te murus intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 10:8)
Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION