라틴어 문장 검색

fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse quod tum responderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 177:3)
nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 583:2)
nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 434:2)
postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae laceraretur, victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 66:1)
hanc multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignaviae nota leviore vos designari potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 203:1)
adeo nullus mentiendi modus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 686:3)
non ipse se solum ea oppugnatione inpediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam moventem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset, sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 590:1)
quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit reputa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 641:1)
institit deinde reputare secum ipse quem ad modum promissi fidem praestaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 162:1)
cetera te ipsum tecum reputare quam me dicente erubescere malo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 189:2)
non temere incerta casuum reputat quem fortuna numquam decepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 392:2)
quodsi in secundis rebus bonam quoque mentem darent dei, non ea solum quae evenissent, sed etiam ea quae evenire possent reputaremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 397:1)
quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim Fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 418:1)
In consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam validae urbis reputarent, et ipsum Scipionem exspectatio successoris venturi ad paratam alterius labore ac periculo finiti belli famam sollicitaret, ad pacem omnium animi versi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 488:1)
demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset, qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 559:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION