라틴어 문장 검색

me mare, me venti, me fera iactat hiems.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 122)
quique per autumnum percussis frigore primo est color in follis, quae nova laesit hiems, is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, et numquam queruli causa doloris abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 812)
ille suis liquidus bella repellit aquis, at cum tristis hiems squalentia protulit ora, terraque marmoreo est candida facta gelu, dum prohibet Boreas et nix habitare sub Arcto, tum patet has gentes axe tremente premi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 105)
conantes dura coërcet hiems;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1020)
Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis visa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis aequa diurna facit, iam violam puerique legunt hilaresque puellae, rustica quae nullo nata serente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 121)
sic me non modico frigore laesit hiems, si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 132)
ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus nimborum dominum tempestatumque potentem, excitamque hiemem verrunt vidente sereno, quis pelagi calcarit aquas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3221)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
curriculis tribus atque novem tres hiemes quater adtigerat, cum crepitante pyra trepidos terruit aspera carnifices, supplicium sibi dulce rata.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.3)
ecce nivem glacialis hiems ingerit et tegit omne forum, membra tegit simul Eulaliae axe iacentia sub gelido pallioli vice linteoli.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.50)
carpite purpureas violas sanguineosque crocos metite, non caret his genialis hiems, laxat et arva tepens glacies, floribus ut cumulet calathos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.56)
haec dum vita volans agit, inrepsit subito canities seni, oblitum veteris me Saliae consulis arguens, sub quo prima dies mihi quam multas hiemes volverit, et rosas pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat, numquid talia proderunt carnis post obitum vel bona vel mala cum iam, quidquid id est quod fueram, mors aboleverit?
(프루덴티우스, 머리말, 머리말12)
Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, vicit hiems;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:14)
Interea magno misceri murmure pontum, emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis stagna refusa vadis, graviter commotus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 10:1)
Saepe illos aspera ponti interclusit hiemps, et terruit Auster euntis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION