라틴어 문장 검색

Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius iam et senex, Graecas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:20)
Habeto prudentiam, iustitiam, temperantiam, fortitudinem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:12)
Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:2)
Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:21)
Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes, qui in carne non secundum carnem vivimus, municipatum habeamus in caelo et hic adhuc positis dicatur in terra:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:25)
Nec mirum, si de eius salute homines exultarent, de cuius conversione angeli laetabantur in caelo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:19)
Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:16)
Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad signorum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:8)
Nec mirum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 10:3)
Nec mirum, qui multos inescare solitus erat factoque cuneo circumstrepentium garrulorum procedebat in publicum intus Nero, foris Cato, totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis unum monstrum novamque bestiam diceres esse conpactum iuxta illud poeticum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:11)
Nec mirum, si videre meruit salvatorem, quem tanto labore quaerebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:10)
Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:3)
res haut mira tamen citharoedo principe mimus nobilis, haec ultra quid erit nisi ludus?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII79)
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru servus portatur eodem, da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi agminis officia et niveos ad frena Quirites, defossa in loculos quos sportula fecit amicos, tunc quoque materiam risus invenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse viros et magna exempla daturos vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X15)
nullum numen habes, si sit prudentia:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X150)

SEARCH

MENU NAVIGATION