라틴어 문장 검색

Getici pecus hic Diomedis, at ille Pisaei iuga patris habet, crudelibus ambo exuviis diroque imbuti sanguine currus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권132)
"atque utinam potius de stirpe veniret aemulus Aonia, quem fas demittere leto, nec mea crudelis civili sanguine virtus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권285)
"quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris - nil equidem crudele minor - , sit mite bonumque numen, et effreni laxentur in otia mores, reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra ius erit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권8)
"tune ille exsilio vagus et miserabilis hospes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권238)
tunc quia nec genetrix iuxta positusque beata morte pater, sponsae munus miserabile tradunt declinare genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권290)
crudelis Erinys obstat et infando differt Eteoclea fratri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권311)
quin te, divum implacidissime, quamquam praecipuum tunc caedis opus, Gradive, furebas, offensum virtute ferunt, nec comminus ipsum ora, sed et trepidos alio torsisse iugales, ergo profanatum Melanippi funus acerbo volnere non aliis ultum Cadmeia pubes insurgunt stimulis, quam si turbata sepulcris ossa patrum monstrisque datae crudelibus urnae, accendit rex ipse super:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권3)
"ibitis aequoreis crudelia pabula monstris, illum terra vehit suaque in primordia solvet."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권141)
"- pelagi crudelibus ibit praeda feris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권230)
ponit miserabile corpus ante pedes, tergoque graves, quas forte ferebat, tigridis exuvias, in laevam torquet et obstat exsertum obiectans mucronem, inque omnia tela versus et ad caedem iuxta mortemque paratus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권177)
ut lea, quam saevo fetam pressere cubili venantes Numidae, natos erecta superstat mente sed incerta, torvum ac miserabile frendens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권178)
illa quidem turbare globos et frangere morsu tela queat, sed prolis amor crudelia vincit pectora, et a media catulos circumspicit ira.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권179)
prominet excelsis volgus miserabile tectis, cuncta madent lacrimis et ab omni plangitur arce.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권224)
arma placent, versaeque volunt spectare cohortes, instaurant crudele nefas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권268)
"en habeo gemitus lacrimaeque per arida serpunt volnera et in molles sequitur manus impia planctus, accipite infandae iusta exsequialia mortis, crudeles, nimiumque mei!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권329)

SEARCH

MENU NAVIGATION