라틴어 문장 검색

Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur, fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis insolabiliter, tamen istuc mens animusque fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra, rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 142)
debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 393:1)
multum haec pietas conferet studio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 146:1)
servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 217:1)
quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 197:2)
nonnunquam etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem deflebimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 229:3)
nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 22:5)
miseratio quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 36:2)
vultu denique, voce, habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 166:3)
cum praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 201:2)
quod fit vel invidiae gratia vel miserationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:2)
nam quidquid dicitur illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 237:1)
deinde ea, in quae communi opinione consensum est, deos esse, praestandam pietatem parentibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 106:3)
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:3)
verum et accusator habet interim lacrimas ex miseratione eius rei quam ulciscitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION